pronađen 2003 Rezultati za: Lege Domini
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)
confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (Actus Apostolorum 12, 23)
verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur (Actus Apostolorum 12, 24)
dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis justitiæ non desinis subvertere vias Domini rectas (Actus Apostolorum 13, 10)
et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret (Actus Apostolorum 13, 11)
tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini (Actus Apostolorum 13, 12)
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari (Actus Apostolorum 13, 38)
sequenti vero sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini (Actus Apostolorum 13, 44)
audientes autem gentes gavisæ sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam (Actus Apostolorum 13, 48)
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem (Actus Apostolorum 13, 49)
et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam (Actus Apostolorum 14, 24)
sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Actus Apostolorum 15, 11)