pronađen 475 Rezultati za: Lav
qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt (Liber Iudicum 20, 41)
lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit (Liber Ruth 3, 3)
venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennæ uxori suæ et cunctis filiis ejus et filiabus partes (Liber I Samuelis 1, 4)
et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli (Liber I Samuelis 1, 25)
pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum (Liber I Samuelis 1, 27)
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi (Liber I Samuelis 3, 17)
cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (Liber I Samuelis 4, 13)
Levitæ autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quæ erat juxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitæ obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino (Liber I Samuelis 6, 15)
et non ambulaverunt filii illius in viis ejus sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt judicium (Liber I Samuelis 8, 3)
Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens (Liber I Samuelis 9, 15)
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)
et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci (Liber I Samuelis 15, 20)