pronađen 452 Rezultati za: Lar
cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam (Liber II Samuelis 3, 35)
dum hæc agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiæ viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde (Liber II Samuelis 11, 2)
quæ induta erat talari tunica hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur ejecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam (Liber II Samuelis 13, 18)
quæ aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans (Liber II Samuelis 13, 19)
accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom (Liber II Samuelis 15, 12)
tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël (Liber II Samuelis 16, 22)
tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de cælo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem (Liber II Samuelis 21, 10)
et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto (Liber II Samuelis 23, 23)
abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon (Liber I Regum 3, 4)
cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram (Liber I Regum 3, 21)
ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu (Liber I Regum 4, 24)
constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quæ celebratur in Juda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat (Liber I Regum 12, 32)