pronađen 402 Rezultati za: Language: Verba
hæc sunt ergo verba quæ facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris (Prophetia Zachariae 8, 16)
invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus (Prophetia Malachiae 3, 13)
omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
et factum est cum consummasset Jesus verba hæc admirabantur turbæ super doctrinam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
cælum et terra transibunt verba vero mea non præteribunt (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
cælum et terra transibunt verba autem mea non transibunt (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum (Evangelium secundum Lucam 7, 1)