pronađen 8031 Rezultati za: Ló
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres (Evangelium secundum Matthaeum 15, 38)
et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi temptantes et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 1)
venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)
et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes (Evangelium secundum Matthaeum 17, 3)
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)
in illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes quis putas major est in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)
et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 3)
quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est major in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 4)