pronađen 8031 Rezultati za: Ló
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat (Liber Isaiae 38, 8)
in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset et convaluisset (Liber Isaiae 39, 1)
introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone (Liber Isaiae 39, 3)
ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)
et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis (Liber Isaiae 39, 7)
et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Liber Isaiae 39, 8)
loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia ejus dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis (Liber Isaiae 40, 2)
et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Liber Isaiae 40, 5)
vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro fænum et omnis gloria ejus quasi flos agri (Liber Isaiae 40, 6)
exsiccatum est fænum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere fænum est populus (Liber Isaiae 40, 7)
exsiccatum est fænum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in æternum (Liber Isaiae 40, 8)
quis mensus est pugillo aquas et cælos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terræ et libravit in pondere montes et colles in statera (Liber Isaiae 40, 12)