pronađen 8031 Rezultati za: Ló
ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne intrœas (Liber Proverbiorum 23, 10)
propinquus enim eorum Fortis est et ipse judicabit contra te causam illorum (Liber Proverbiorum 23, 11)
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua (Liber Proverbiorum 23, 16)
cui væ cujus patri væ cui rixæ cui foveæ cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum (Liber Proverbiorum 23, 29)
ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color ejus ingreditur blande (Liber Proverbiorum 23, 31)
oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa (Liber Proverbiorum 23, 33)
ne æmuleris viros malos nec desideres esse cum eis (Liber Proverbiorum 24, 1)
quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur (Liber Proverbiorum 24, 2)
quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam (Liber Proverbiorum 24, 32)
hæc quoque parabolæ Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda (Liber Proverbiorum 25, 1)
gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem (Liber Proverbiorum 25, 2)
ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris (Liber Proverbiorum 25, 6)