pronađen 8031 Rezultati za: Ló
sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu (Liber Esdrae 10, 1)
Beniamin Maloch Samarias (Liber Esdrae 10, 32)
memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos (Liber Nehemiae 1, 8)
et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema cæli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi (Liber Nehemiae 1, 9)
et transivi ad portam Fontis et ad aquæductum Regis et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret (Liber Nehemiae 2, 14)
magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Judæis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram (Liber Nehemiae 2, 16)
et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quæ locutus est mihi et ajo surgamus et ædificemus et confortatæ sunt manus eorum in bono (Liber Nehemiae 2, 18)
et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (Liber Nehemiae 3, 15)
post eum in monte ædificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni (Liber Nehemiae 3, 20)
post eum ædificavit Anania filius Selemiæ et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ contra gazofilacium suum post eum ædificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Judicialem et usque ad cenaculum Anguli (Liber Nehemiae 3, 30)
factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos (Liber Nehemiae 4, 12)
statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis (Liber Nehemiae 4, 13)