pronađen 8031 Rezultati za: Ló
me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banajam filium Jojadæ et Salomonem famulum tuum non vocavit (Liber I Regum 1, 26)
quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie (Liber I Regum 1, 30)
dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion (Liber I Regum 1, 33)
et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)
et respondit Banajas filius Jojadæ regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis (Liber I Regum 1, 36)
quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David (Liber I Regum 1, 37)
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)
sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 39)
adhuc illo loquente Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians (Liber I Regum 1, 42)
responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)
sed et Salomon sedit super solio regni (Liber I Regum 1, 46)
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)