pronađen 601 Rezultati za: Juda
et omnem animam Judæorum quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Juda cum pace (Liber I Maccabaeorum 12, 4)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda et planxerunt Jonathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israël luctu magno (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Juda et Jonatha cum eo in custodia (Liber I Maccabaeorum 13, 12)
et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis et quæsivit bona genti suæ et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
scripserunt ad eum tabulis æreis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Juda et Jonatha fratribus ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 18)
de Juda vero Macchabeo et fratribus ejus et de templi magni purificatione et de aræ dedicatione (Liber II Maccabaeorum 2, 20)
cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Juda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos (Liber II Maccabaeorum 12, 11)
commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Juda (Liber II Maccabaeorum 15, 6)