pronađen 123 Rezultati za: Jonathan

  • et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)

  • dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)

  • et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)

  • planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)

  • a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis (Liber II Samuelis 1, 22)

  • Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores (Liber II Samuelis 1, 23)

  • quomodo ceciderunt fortes in prœlio Jonathan in excelsis tuis occisus est (Liber II Samuelis 1, 25)

  • doleo super te frater mi Jonathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum (Liber II Samuelis 1, 26)

  • erat autem Jonathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezraël tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth (Liber II Samuelis 4, 4)

  • et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan (Liber II Samuelis 9, 1)

  • et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Jonathan debilis pedibus (Liber II Samuelis 9, 3)

  • cum autem venisset Mifiboseth filius Jonathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 6)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina