pronađen 2335 Rezultati za: Israel Censu
et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Ægypti et vos congregabimini unus et unus filii Israël (Liber Isaiae 27, 12)
et addent mites in Domino lætitiam et pauperes homines in Sancto Israël exultabunt (Liber Isaiae 29, 19)
sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Jacob et Deum Israël prædicabunt (Liber Isaiae 29, 23)
auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël (Liber Isaiae 30, 11)
propterea hæc dicit Sanctus Israël pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo (Liber Isaiae 30, 12)
quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)
canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël (Liber Isaiae 30, 29)
væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multæ sunt et super equitibus quia prævalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israël et Dominum non requisierunt (Liber Isaiae 31, 1)
convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israël (Liber Isaiae 31, 6)
Domine exercituum Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terræ tu fecisti cælum et terram (Liber Isaiae 37, 16)
et misit Isajas filius Amos ad Ezechiam dicens hæc dicit Dominus Deus Israël pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum (Liber Isaiae 37, 21)
cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israël (Liber Isaiae 37, 23)