pronađen 1055 Rezultati za: In Terram
panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis (Liber Nehemiae 9, 15)
et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan (Liber Nehemiae 9, 22)
et filios eorum multiplicasti sicut stellas cæli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent (Liber Nehemiae 9, 23)
et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ ut facerent eis sicut placebat illis (Liber Nehemiae 9, 24)
ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus et quæ bona sunt ejus et nos ipsi servi sumus in ea (Liber Nehemiae 9, 36)
ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum (Liber Thobis 3, 9)
nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt (Liber Thobis 13, 14)
et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Jordanem usque Hierusalem et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad montes Æthiopiæ (Liber Iudith 1, 9)
tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et juravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his (Liber Iudith 1, 12)
dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio (Liber Iudith 2, 3)
et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram (Liber Iudith 2, 18)
tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram (Liber Iudith 3, 7)