pronađen 1758 Rezultati za: Ima
cujus aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima (Liber Sapientiae 15, 5)
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quæ operatur et qui insuflavit spiritum vitalem (Liber Sapientiae 15, 11)
sed æstimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitæ conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere (Liber Sapientiae 15, 12)
quoniam omnia idola nationum æstimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum (Liber Sapientiae 15, 15)
sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora (Liber Sapientiae 15, 18)
sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem ejus (Liber Sapientiae 15, 19)
homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quæ recepta est (Liber Sapientiae 16, 14)
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem (Liber Sapientiae 16, 18)
apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quæ non videbatur faciei æstimabant deteriora esse quæ videbantur (Liber Sapientiae 17, 6)
illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant (Liber Sapientiae 17, 8)
nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et ærem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre (Liber Sapientiae 17, 9)
aut sonus validus præcipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos præ timore (Liber Sapientiae 17, 18)