pronađen 1758 Rezultati za: Ima
et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventæ sunt et cujus erunt optima quæque Israël nonne tibi et omni domui patris tui (Liber I Samuelis 9, 20)
respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)
et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quæ facias (Liber I Samuelis 10, 8)
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)
et Philisthim congregati sunt ad prœliandum contra Israël triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quæ est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (Liber I Samuelis 13, 5)
et facta est plaga prima quam percussit Jonathan et armiger ejus quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit (Liber I Samuelis 14, 14)
et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul (Liber I Samuelis 14, 50)
et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obœdiatur voci Domini melior est enim obœdientia quam victimæ et auscultare magis quam offerre adipem arietum (Liber I Samuelis 15, 22)
et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi (Liber I Samuelis 16, 3)
eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17, 55)
et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Jonathan conligata est animæ David et dilexit eum Jonathan quasi animam suam (Liber I Samuelis 18, 1)
inierunt autem Jonathan et David fœdus diligebat enim eum quasi animam suam (Liber I Samuelis 18, 3)