Mosaico decorativo

pronađen 1758 Rezultati za: Ima

  • diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non ædificasti (Liber Deuteronomii 6, 10)

  • et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua juravit Dominus patribus tuis (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)

  • præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Ægypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis (Liber Deuteronomii 7, 15)

  • plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi (Liber Deuteronomii 8, 10)

  • et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullæ omnino aquæ qui eduxit rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)

  • audi Israël tu transgredieris hodie Jordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad cælum usque muratas (Liber Deuteronomii 9, 1)

  • scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus (Liber Deuteronomii 9, 6)

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina