pronađen 1758 Rezultati za: Ima
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israël sanguinem universæ carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit (Liber Leviticus 17, 14)
anima quæ comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet (Liber Leviticus 17, 15)
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem ejus ego Dominus (Liber Leviticus 18, 6)
custodite legitima mea atque judicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos (Liber Leviticus 18, 26)
omnis anima quæ fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui (Liber Leviticus 18, 29)
portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo (Liber Leviticus 19, 8)
leges meas custodite jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quæ ex duobus texta est non indueris (Liber Leviticus 19, 19)
anima quæ declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui (Liber Leviticus 20, 6)
separate ergo et vos jumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quæ moventur in terra et quæ vobis ostendi esse polluta (Liber Leviticus 20, 25)
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo (Liber Leviticus 22, 21)
omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis (Liber Leviticus 22, 24)
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)