pronađen 1758 Rezultati za: Ima
et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me (Prophetia Zachariae 11, 8)
inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas cæli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)
et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim (Evangelium secundum Matthaeum 4, 13)
ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 39)
cui autem similem æstimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coæqualibus (Evangelium secundum Matthaeum 11, 16)
tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus sic erit et generationi huic pessimæ (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)