pronađen 528 Rezultati za: Illum
paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ et in cubiculum genetricis meæ (Canticum Canticorum 3, 4)
pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi (Canticum Canticorum 5, 6)
diligite justitiam qui judicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quærite illum (Liber Sapientiae 1, 1)
quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum (Liber Sapientiae 1, 2)
propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec præteriet illum corripiens judicium (Liber Sapientiae 1, 8)
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum (Liber Sapientiae 2, 18)
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius (Liber Sapientiae 2, 20)
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius (Liber Sapientiae 2, 25)
qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius (Liber Sapientiae 3, 9)
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia (Liber Sapientiae 4, 14)
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)