pronađen 422 Rezultati za: Igitur
sæcularia igitur judicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad judicandum (Epistula I ad Corinthios 6, 4)
igitur et qui matrimonio jungit virginem suam bene facit et qui non jungit melius facit (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi ærem verberans (Epistula I ad Corinthios 9, 26)
igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem cælestis (Epistula I ad Corinthios 15, 49)
habentes igitur talem spem multa fiducia utimur (Epistula II ad Corinthios 3, 12)
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei (Epistula II ad Corinthios 7, 1)
igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo (Epistula II ad Corinthios 7, 12)
et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi (Epistula II ad Corinthios 12, 9)
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (Epistula ad Galatas 3, 9)
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris (Epistula ad Galatas 3, 19)
hoc igitur dico et testificor in Domino ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui (Epistula ad Ephesios 4, 17)