pronađen 422 Rezultati za: Igitur
igitur Ezechias regnare cœpit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abia filia Zacchariæ (Liber II Paralipomenon 29, 1)
nunc igitur placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël et avertat a nobis furorem iræ suæ (Liber II Paralipomenon 29, 10)
mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem (Liber II Paralipomenon 29, 22)
fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini (Liber II Paralipomenon 29, 35)
igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos (Liber II Paralipomenon 30, 10)
præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini quod cum fecissent (Liber II Paralipomenon 31, 11)
oraverunt igitur Ezechias rex et Esajas filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in cælum (Liber II Paralipomenon 32, 20)
igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 9)
igitur anno octavodecimo regni sui mundata jam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliæ et Maasiam principem civitatis et Joha filium Joachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui (Liber II Paralipomenon 34, 8)
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quæ habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus (Liber II Paralipomenon 34, 22)
omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini juxta præceptum regis Josiæ (Liber II Paralipomenon 35, 16)
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)