pronađen 771 Rezultati za: Hierusalem
MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exæquabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui (Lamentationes 2, 13)
SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)
LAMED non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem (Lamentationes 4, 12)
in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni (Liber Baruch 1, 2)
et miserunt in Hierusalem ad Joachim filium Helchiæ filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem (Liber Baruch 1, 7)
posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Jechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terræ ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam (Liber Baruch 1, 9)
et dicetis Domino Deo nostro justitia nobis autem confusio faciei nostræ sicut dies hæc omni Juda et habitantibus in Hierusalem (Liber Baruch 1, 15)
ut adduceret Dominus super nos mala magna quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quæ scripta sunt in lege Moysi (Liber Baruch 2, 2)
quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniæ defectionem faciam de civitatibus Juda et a foris Hierusalem (Liber Baruch 2, 22)
obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem (Liber Baruch 4, 8)
animæquior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit (Liber Baruch 4, 30)
circumspice Hierusalem ad orientem et vide jucunditatem a Deo tibi venientem (Liber Baruch 4, 36)