pronađen 771 Rezultati za: Hierusalem
propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem (Liber Isaiae 28, 14)
populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi (Liber Isaiae 30, 19)
sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans (Liber Isaiae 31, 5)
et fortitudo ejus a terrore transibit et pavebunt fugientes principes ejus dixit Dominus cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Hierusalem (Liber Isaiae 31, 9)
respice Sion civitatem sollemnitatis nostræ oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur (Liber Isaiae 33, 20)
et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via agri Fullonis (Liber Isaiae 36, 2)
quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)
quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea (Liber Isaiae 36, 20)
hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 37, 10)
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem (Liber Isaiae 37, 22)
quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud (Liber Isaiae 37, 32)
loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia ejus dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis (Liber Isaiae 40, 2)