pronađen 298 Rezultati za: Gentes

  • ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis (Liber I Maccabaeorum 2, 18)

  • et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obœdiunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis ejus (Liber I Maccabaeorum 2, 19)

  • et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris citius disperdent nos a terra (Liber I Maccabaeorum 2, 40)

  • et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 10)

  • et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus et formido super omnes gentes in circuitu eorum (Liber I Maccabaeorum 3, 25)

  • et pervenit ad regem nomen ejus et de prœliis Judæ narrabant omnes gentes (Liber I Maccabaeorum 3, 26)

  • et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum (Liber I Maccabaeorum 3, 48)

  • et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël (Liber I Maccabaeorum 4, 11)

  • et congressi sunt et contritæ sunt gentes et fugerunt in campum (Liber I Maccabaeorum 4, 14)

  • et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud (Liber I Maccabaeorum 4, 45)

  • secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis (Liber I Maccabaeorum 4, 54)

  • et ædificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 60)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina