pronađen 205 Rezultati za: Generatio Mala
pro eo quod mærere fecistis cor justi mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret (Prophetia Ezechielis 13, 22)
et dices hæc dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea (Prophetia Ezechielis 16, 3)
et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur (Prophetia Danielis 3, 44)
et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum (Prophetia Ionae 3, 8)
et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit (Prophetia Ionae 3, 10)
principes ejus in muneribus judicabant et sacerdotes ejus in mercede docebant et prophetæ ejus in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala (Prophetia Michaeae 3, 11)
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
et cum vidisset Jesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala (Evangelium secundum Matthaeum 12, 35)
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)