Mosaico decorativo

pronađen 526 Rezultati za: Filios

  • docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet justum esse et humanum et bonæ spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis pænitentiæ (Liber Sapientiae 12, 19)

  • cum quanta diligentia judicasti filios tuos quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum (Liber Sapientiae 12, 21)

  • aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniæ plenas vigilias habentes (Liber Sapientiae 14, 23)

  • filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos (Liber Sapientiae 16, 10)

  • substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscujusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur (Liber Sapientiae 16, 21)

  • digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari (Liber Sapientiae 18, 4)

  • Deus enim honoravit patrem in filiis et judicium matris exquirens in filios (Liber Ecclesiasticus 3, 3)

  • statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur (Liber Ecclesiasticus 14, 26)

  • et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios (Liber Ecclesiasticus 16, 4)

  • primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi (Liber Ecclesiasticus 23, 33)

  • hæc in ecclesiam adducetur et in filios ejus respicietur (Liber Ecclesiasticus 23, 34)

  • si est lingua curationis et mitigationis misericordiæ non est vir illius contra filios hominum (Liber Ecclesiasticus 36, 25)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina