Mosaico decorativo

pronađen 3413 Rezultati za: Filii Israel

  • et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël (Liber Exodus 19, 6)

  • dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)

  • et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli (Liber Exodus 22, 24)

  • Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israël et adorabitis procul (Liber Exodus 24, 1)

  • scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)

  • misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)

  • ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israël (Liber Exodus 24, 9)

  • et viderunt Deum Israël sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini et quasi cælum cum serenum est (Liber Exodus 24, 10)

  • nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt (Liber Exodus 24, 11)

  • erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)

  • loquere filiis Israël ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas (Liber Exodus 25, 2)

  • inde præcipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quæ mandabo per te filiis Israël (Liber Exodus 25, 22)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina