pronađen 3413 Rezultati za: Filii Israel
hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Jœd filius Phadaja filius Colaja filius Masia filius Ethehel filius Isaja (Liber Nehemiae 11, 7)
et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda unusquisque in possessione sua (Liber Nehemiae 11, 20)
et Fataja filius Mesezebel de filiis Zera filii Juda in manu regis juxta omne verbum populi (Liber Nehemiae 11, 24)
filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aja et Bethel et filiabus ejus (Liber Nehemiae 11, 31)
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Jonathan filii Eliasib (Liber Nehemiae 12, 23)
hii in diebus Joachim filii Jesue filii Josedech et in diebus Neemiæ ducis et Ezræ sacerdotis scribæque (Liber Nehemiae 12, 26)
congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati (Liber Nehemiae 12, 28)
et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et janitores juxta præceptum David et Salomonis filii ejus (Liber Nehemiae 12, 44)
et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron (Liber Nehemiae 12, 46)
eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)
factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israël (Liber Nehemiae 13, 3)
numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)