Mosaico decorativo

pronađen 1631 Rezultati za: Filii Aaron

  • fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 1, 54)

  • locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens (Liber Numeri 2, 1)

  • ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai (Liber Numeri 2, 25)

  • feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum (Liber Numeri 2, 34)

  • hæc sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai (Liber Numeri 3, 1)

  • et hæc nomina filiorum Aaron primogenitus ejus Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber Numeri 3, 2)

  • hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur (Liber Numeri 3, 3)

  • mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo (Liber Numeri 3, 4)

  • adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent (Liber Numeri 3, 6)

  • Aaron et filiis ejus quibus traditi sunt a filiis Israël Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur (Liber Numeri 3, 10)

  • et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari (Liber Numeri 3, 17)

  • filii Gerson Lebni et Semei (Liber Numeri 3, 18)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina