pronađen 1631 Rezultati za: Filii Aaron
Aaron et filios ejus ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 30, 30)
ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Juda (Liber Exodus 31, 2)
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis ejus ut fungantur officio suo in sacris (Liber Exodus 31, 10)
custodiant filii Israël sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)
dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me (Liber Exodus 32, 2)
fecit populus quæ jusserat deferens inaures ad Aaron (Liber Exodus 32, 3)
quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est (Liber Exodus 32, 5)
dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum (Liber Exodus 32, 21)
videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat (Liber Exodus 32, 25)
et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32, 26)
fecerunt filii Levi juxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum (Liber Exodus 32, 28)