Mosaico decorativo

pronađen 1631 Rezultati za: Filii Aaron

  • dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israël vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 6)

  • dixitque Moses ad Aaron dic universæ congregationi filiorum Israël accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum (Liber Exodus 16, 9)

  • cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube (Liber Exodus 16, 10)

  • quod cum vidissent filii Israël dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum (Liber Exodus 16, 15)

  • feceruntque ita filii Israël et collegerunt alius plus alius minus (Liber Exodus 16, 17)

  • dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras (Liber Exodus 16, 33)

  • sicut præcepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum (Liber Exodus 16, 34)

  • filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan (Liber Exodus 16, 35)

  • fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (Liber Exodus 17, 10)

  • manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis (Liber Exodus 17, 12)

  • venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei (Liber Exodus 18, 5)

  • et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Jethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea (Liber Exodus 18, 6)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina