Mosaico decorativo

pronađen 4347 Rezultati za: Fe

  • sit cælum quod supra te est æneum et terra quam calcas ferrea (Liber Deuteronomii 28, 23)

  • advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior (Liber Deuteronomii 28, 43)

  • ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam (Liber Deuteronomii 28, 44)

  • servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet jugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat (Liber Deuteronomii 28, 48)

  • gentem procacissimam quæ non deferat seni nec misereatur parvulo (Liber Deuteronomii 28, 50)

  • et inluvie secundarum quæ egrediuntur de medio feminum ejus et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas (Liber Deuteronomii 28, 57)

  • nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus quæ scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen ejus gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • et sicut ante lætatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic lætabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 63)

  • hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)

  • nec vobis solis ego hoc fœdus ferio et hæc juramenta confirmo (Liber Deuteronomii 29, 14)

  • ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina