pronađen 4347 Rezultati za: Fe
sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quæcumque præcipio tibi (Liber Deuteronomii 12, 14)
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede juxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes (Liber Deuteronomii 12, 15)
non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quæ voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum (Liber Deuteronomii 12, 17)
ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini (Liber Deuteronomii 12, 25)
et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris (Liber Deuteronomii 12, 27)
observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 12, 28)
non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne (Liber Deuteronomii 12, 31)
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)
fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur (Liber Deuteronomii 15, 6)
non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Ægypto ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto omnibus diebus vitæ tuæ (Liber Deuteronomii 16, 3)
non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus ejus quod immolatum est vesperi in die primo mane (Liber Deuteronomii 16, 4)