pronađen 4347 Rezultati za: Fe
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus (Liber Deuteronomii 3, 11)
Josue quoque in tempore illo præcepi dicens oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quæ transiturus es (Liber Deuteronomii 3, 21)
ascende cacumen Phasgæ et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 3, 27)
non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4, 2)
oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri (Liber Deuteronomii 4, 3)
ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminæ (Liber Deuteronomii 4, 16)
vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti ut haberet populum hereditarium sicut est in præsenti die (Liber Deuteronomii 4, 20)
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis (Liber Deuteronomii 4, 34)
de cælo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis (Liber Deuteronomii 4, 36)
quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terræ (Liber Deuteronomii 6, 15)
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)