pronađen 4347 Rezultati za: Fe
cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos (Liber Leviticus 18, 28)
omnis anima quæ fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui (Liber Leviticus 18, 29)
custodite mandata mea nolite facere quæ fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 18, 30)
non maledices surdo nec coram cæco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 14)
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem (Liber Leviticus 19, 21)
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis præputia eorum poma quæ germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis (Liber Leviticus 19, 23)
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quæ proferunt ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 25)
qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos (Liber Leviticus 20, 13)
turpitudinem materteræ tuæ et amitæ tuæ non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suæ nudavit portabunt ambo iniquitatem suam (Liber Leviticus 20, 19)
nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim hæc fecerunt et abominatus sum eos (Liber Leviticus 20, 23)
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt (Liber Leviticus 21, 6)
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 21, 8)