pronađen 4347 Rezultati za: Fe
pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6, 6)
delebo inquit hominem quem creavi a facie terræ ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres cæli pænitet enim me fecisse eos (Liber Genesis 6, 7)
hæ generationes Nœ Nœ vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit (Liber Genesis 6, 9)
et genuit tres filios Sem Ham et Jafeth (Liber Genesis 6, 10)
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcæ pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea (Liber Genesis 6, 16)
et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini (Liber Genesis 6, 19)
fecit ergo Nœ omnia quæ præceperat illi Deus (Liber Genesis 6, 22)
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam (Liber Genesis 7, 2)
sed et de volatilibus cæli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universæ terræ (Liber Genesis 7, 3)
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7, 4)
fecit ergo Nœ omnia quæ mandaverat ei Dominus (Liber Genesis 7, 5)
duo et duo ingressa sunt ad Nœ in arcam masculus et femina sicut præceperat Deus Nœ (Liber Genesis 7, 9)