pronađen 4347 Rezultati za: Fe
loquere filiis Israël ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas (Liber Exodus 25, 2)
parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo (Liber Exodus 25, 29)
præcipe filiis Israël ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)
facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suæ a renibus usque ad femina (Liber Exodus 28, 42)
panesque azymos et crustula absque fermento quæ conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies (Liber Exodus 29, 2)
et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes (Liber Exodus 29, 3)
sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum jecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare (Liber Exodus 29, 13)
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29, 18)
quo initiatus est Aaron et filii ejus cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino (Liber Exodus 29, 28)
septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario (Liber Exodus 29, 30)
ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt (Liber Exodus 29, 33)