pronađen 4347 Rezultati za: Fe
sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et ærarios imitatur et gloriam præfert quoniam res supervacuas fingit (Liber Sapientiae 15, 9)
omnes enim insipientes et infelices supra modum animæ superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi (Liber Sapientiae 15, 14)
homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere (Liber Sapientiae 15, 16)
illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes (Liber Sapientiae 17, 13)
deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus (Liber Sapientiae 17, 15)
et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant (Liber Sapientiae 18, 2)
properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)
hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem hæc, sed et ipsa Lex et Prophetæ ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Liber Ecclesiasticus 0, 3)
nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Ægyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. (Liber Ecclesiasticus 0, 4)
disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit (Liber Ecclesiasticus 1, 7)
deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis (Liber Ecclesiasticus 2, 2)
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione (Liber Ecclesiasticus 3, 15)