pronađen 4347 Rezultati za: Fe
ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum (Liber Thobis 3, 9)
noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene (Liber Thobis 4, 23)
tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suæ et ambulaverunt ambo simul (Liber Thobis 5, 22)
cumque profecti essent cœpit flere mater ejus et dicere baculum senectutis nostræ tulisti et transmisisti a nobis (Liber Thobis 5, 23)
profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris (Liber Thobis 6, 1)
et dixit ei angelus adprehende brancia ejus et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare cœpit ante pedes ejus (Liber Thobis 6, 4)
tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor ejus et fel ejus et jecur repone tibi sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter (Liber Thobis 6, 5)
quod cum fecisset assavit carnes ejus et secum sustulerunt in via cetera salierunt quæ sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum (Liber Thobis 6, 6)
respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium præter eam (Liber Thobis 6, 11)
timeo ergo ne forte mihi hæc eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum (Liber Thobis 6, 15)
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)
et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii (Liber Thobis 7, 16)