pronađen 527 Rezultati za: Família De Jesus
hæc non cognoverunt discipuli ejus primum sed quando glorificatus est Jesus tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo et hæc fecerunt ei (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
Jesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis (Evangelium secundum Ioannem 12, 23)
respondit Jesus et dixit non propter me vox hæc venit sed propter vos (Evangelium secundum Ioannem 12, 30)
dixit ergo eis Jesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebræ vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis hæc locutus est Jesus et abiit et abscondit se ab eis (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)
Jesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 12, 44)
ante diem autem festum paschæ sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)
respondit Jesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 7)
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in æternum respondit Jesus ei si non lavero te non habes partem mecum (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)
dicit ei Jesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes (Evangelium secundum Ioannem 13, 10)
cum hæc dixisset Jesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)
erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu quem diligebat Jesus (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)