pronađen 1127 Rezultati za: Exercitus David
ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)
fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis (Liber I Paralipomenon 26, 32)
secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium (Liber I Paralipomenon 27, 4)
Juda Heliu frater David Isachar Amri filius Michaël (Liber I Paralipomenon 27, 18)
noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli (Liber I Paralipomenon 27, 23)
Joab filius Sarviæ cœperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israël et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David (Liber I Paralipomenon 27, 24)
super oves quoque Jaziz Agarenus omnes hii principes substantiæ regis David (Liber I Paralipomenon 27, 31)
Jonathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Jaihel filius Achamoni erant cum filiis regis (Liber I Paralipomenon 27, 32)
post Ahitophel fuit Jojada filius Banajæ et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Joab (Liber I Paralipomenon 27, 34)
convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem (Liber I Paralipomenon 28, 1)
dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis (Liber I Paralipomenon 28, 11)