pronađen 4218 Rezultati za: Eum
qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum (Liber I Regum 13, 20)
qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver ejus projectum in itinere asinus autem stabat juxta illum et leo stabat juxta cadaver (Liber I Regum 13, 24)
quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inobœdiens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei (Liber I Regum 13, 26)
tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangerent eum (Liber I Regum 13, 29)
et posuit cadaver ejus in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater (Liber I Regum 13, 30)
cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est juxta ossa ejus ponite ossa mea (Liber I Regum 13, 31)
vade et dic Hieroboam hæc dicit Dominus Deus Israël quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israël (Liber I Regum 14, 7)
et planget eum omnis Israël et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israël in domo Hieroboam (Liber I Regum 14, 13)
et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ (Liber I Regum 14, 18)
et fecit Judas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverant (Liber I Regum 14, 22)
ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 15, 3)