pronađen 4218 Rezultati za: Eum
et ait David vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quæ ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono (Liber I Samuelis 25, 21)
hæc faciat Deus inimicis David et hæc addat si reliquero de omnibus quæ ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem (Liber I Samuelis 25, 22)
quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum (Liber I Samuelis 25, 27)
si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quærens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ (Liber I Samuelis 25, 29)
et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israël qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum (Liber I Samuelis 25, 32)
ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)
dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit (Liber I Samuelis 26, 8)
et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit (Liber I Samuelis 26, 9)
et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies ejus venerit ut moriatur aut in prœlium descendens perierit (Liber I Samuelis 26, 10)
et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quæreret eum (Liber I Samuelis 27, 4)
Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israël et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra (Liber I Samuelis 28, 3)
dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor (Liber I Samuelis 28, 7)