pronađen 4218 Rezultati za: Eum
lætantesque per convivia sumptis jam epulis præceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas (Liber Iudicum 16, 25)
et agnoscentes vocem adulescentis Levitæ utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti (Liber Iudicum 18, 3)
rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum (Liber Iudicum 18, 5)
et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitæ qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis (Liber Iudicum 18, 15)
quæ reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus (Liber Iudicum 19, 2)
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quæ suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer ejus eumque vidisset occurrit ei lætus (Liber Iudicum 19, 3)
die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris (Liber Iudicum 19, 5)
at ille consurgens cœpit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere (Liber Iudicum 19, 7)
elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis (Liber Iudicum 19, 17)
introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium (Liber Iudicum 19, 21)
egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia (Liber Iudicum 19, 23)
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Judas sit dux vester (Liber Iudicum 20, 18)