pronađen 4218 Rezultati za: Eum
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 26, 1)
custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus (Liber Leviticus 26, 2)
respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum (Liber Leviticus 26, 9)
ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea (Liber Leviticus 26, 11)
si spreveritis leges meas et judicia mea contempseritis ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum (Liber Leviticus 26, 15)
et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26, 44)
si pauper fuerit et æstimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille æstimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit (Liber Leviticus 27, 8)
sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum (Liber Leviticus 27, 19)
sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit (Liber Leviticus 27, 20)
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino (Liber Leviticus 27, 23)
in jobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ (Liber Leviticus 27, 24)