pronađen 4218 Rezultati za: Eum
interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris (Evangelium secundum Ioannem 4, 52)
interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula (Evangelium secundum Ioannem 5, 12)
postea invenit eum Jesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
abiit ille homo et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum (Evangelium secundum Ioannem 5, 15)
propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam æternam et in judicium non venit sed transit a morte in vitam (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio judico et judicium meum justum est quia non quæro voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum (Evangelium secundum Ioannem 5, 31)
et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur (Evangelium secundum Ioannem 6, 2)
cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)