pronađen 4218 Rezultati za: Eum
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Ægypto vocavi filium meum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 15)
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Judæa et omnis regio circa Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 3, 5)
cujus ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
Johannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me (Evangelium secundum Matthaeum 3, 14)
respondens autem Jesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem justitiam tunc dimisit eum (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)
ait illi Jesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)