Mosaico decorativo

pronađen 4218 Rezultati za: Eum

  • et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus (Liber Ieremiae 36, 17)

  • et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt (Liber Ieremiae 36, 31)

  • et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 37, 3)

  • Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)

  • et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes (Liber Ieremiae 37, 13)

  • quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem (Liber Ieremiae 37, 14)

  • mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (Liber Ieremiae 37, 16)

  • tulerunt ergo Hieremiam et projecerunt eum in lacu Melchiæ filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in cænum (Liber Ieremiae 38, 6)

  • domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)

  • et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris (Liber Ieremiae 38, 13)

  • venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)

  • persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinæ et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia (Liber Ieremiae 39, 5)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina