pronađen 4218 Rezultati za: Eum
non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur (Liber Proverbiorum 15, 12)
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum (Liber Proverbiorum 16, 26)
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam (Liber Proverbiorum 16, 29)
semper jurgia quærit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum (Liber Proverbiorum 17, 11)
ira patris filius stultus et dolor matris quæ genuit eum (Liber Proverbiorum 17, 25)
impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium (Liber Proverbiorum 18, 3)
substantia divitis urbs roboris ejus et quasi murus validus circumdans eum (Liber Proverbiorum 18, 11)
justus prior est accusator sui venit amicus ejus et investigavit eum (Liber Proverbiorum 18, 17)
de fructu oris viri replebitur venter ejus et genimina labiorum illius saturabunt eum (Liber Proverbiorum 18, 20)
stultitia hominis subplantat gressus ejus et contra Deum fervet animo suo (Liber Proverbiorum 19, 3)
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit (Liber Proverbiorum 19, 7)
sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam (Liber Proverbiorum 20, 2)