pronađen 4218 Rezultati za: Eum
tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam (Liber Psalmorum 68, 20)
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni (Liber Psalmorum 68, 21)
fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum (Liber Psalmorum 68, 23)
laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude (Liber Psalmorum 68, 31)
videant pauperes et lætentur quærite Deum et vivet anima vestra (Liber Psalmorum 68, 33)
Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina (Liber Psalmorum 69, 2)
esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu (Liber Psalmorum 70, 3)
repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam (Liber Psalmorum 70, 8)
dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat (Liber Psalmorum 70, 11)
Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice (Liber Psalmorum 70, 12)
os meum adnuntiabit justitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam (Liber Psalmorum 70, 15)
et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei (Liber Psalmorum 71, 11)